regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se
terebant. forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus
cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam
quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat
uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris
praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor iuuentae inest, conscendimus
equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum
sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.' incaluerant uino;
'age sane' omnes; citatis equis auolant Romam. quo cum primis se intendentibus
tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam
ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus
terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio
aedium sedentem inueniunt.  muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit. adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter
inuitat regios iuuenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per
uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. et tum
quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.
